CAPUT VIII. Responsio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Ioannes: Unum eumdemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. Magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam reperiri; quanto magis ad plenum utramque perficere, arduum ac pene, ut ita dixerim, homini impossibile esse perspicuum est. |
2 | Quod tamen si quando provenerit, non statim ad generalem formulam referri potest. Non enim a parte minima, id est, de consideratione paucorum, sed de his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, universalis est regula proponenda. Si qua vero rarissime atque a paucissimis obtinentur, ac possibilitatem communis virtutis excedunt, velut supra conditionem humanae fragilitatis naturamque concessa, a praeceptis sunt generalibus sequestranda, nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. |
3 | Quamobrem id quod inquiritis, secundum mediocritatem sensus mei breviter intimabo. Finis quidem coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates, ac secundum Evangelicae perfectionis salutare mandatum, nihil de crastino cogitare. Quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobita impleri posse certissimum est. |
4 | Quem virum Isaias propheta describens, ita beatificat atque collaudat: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est. Eremitae vero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. |
5 | Quem virum Hieremias propheta describens, Beatus, inquit, vir qui tulit iugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se . Psalmista quoque: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Ad hunc igitur finem quem uniuscuiusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque pervenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam. |
6 | Neuter enim virtutem suae professionis implevit. |